Nehemiah 13:26
Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël: et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 12:25Misitque in manu Nathan prophetæ, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.
1 Kings 3:13Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
1 Kings 11:1Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas: + 11.1 Rex autem. RAB. Salomonem arguit vehementer Scriptura, etc., usque ad mala illius mala Ecclesiæ significant.
1 Kings 21:25Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
2 Chronicles 9:22Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terræ præ divitiis et gloria.
Ecclesiastes 7:26[Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: