The Bible Software
bible.softwareNehemiæNehemiæ 3 › Nehemiæ 3:26

Nehemiæ 3:26

Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quæ prominebat. + 3.26 Nathinæi. Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel. BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich. 4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autem Nathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est, quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus æris Psal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur. Contra. BEDA, ibid. Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamur præsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: Post eum ædificaverunt Thecueni, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover the Nethinims dwelt in Ophel, unto the place over against the water gate toward the east, and the tower that lieth out.

In Context

25Phalel filius Ozi contra flexuram, et turrim quæ eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris: post eum Phadaia filius Pharos.

27Post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. + 3.27 A turre. A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quæ mentem in hac vita despectis temporalibus ad cœlestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæ incarnationis intuendam, patefacta etiam divinæ æternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc ædificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, præsentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere. Ad murum templi. Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: quod scilicet persecutores in morte solverant, sed excitatum et ad cœlos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.

Read all of Nehemiæ 3

Cross References

1 Chronicles 9:2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. + 9.2 Nathinæi. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Donum, vel in humilitate servientes. Hi sunt Gabaonitæ quos Josue vitæ donavit, et servitio templi deputavit, ut aquas et ligna portarent Josue 9..

2 Chronicles 33:14Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis:

Nehemiah 3:27Post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. + 3.27 A turre. A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quæ mentem in hac vita despectis temporalibus ad cœlestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæ incarnationis intuendam, patefacta etiam divinæ æternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc ædificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, præsentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere. Ad murum templi. Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: quod scilicet persecutores in morte solverant, sed excitatum et ad cœlos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.

Nehemiah 8:1Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum: et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. + 8.1 Et venerat mensis septimus. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cæremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est. Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ, etc. BED., ibid. Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque ædificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis cœlestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur. Ante portam aquarum. ID., ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus.

Nehemiah 8:16Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo: et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim. + 8.16 Unusquisque in domate. ID., ibid. In domate suo, etc., usque ad et in majoribus bonæ actionis frugibus abundare mereamur.

Nehemiah 11:21Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 3:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 3:25Nehemiæ 3Nehemiæ 3:27 →