The Bible Software
bible.softwareNehemiahNehemiah 4 › Nehemiah 4:13

Nehemiah 4:13

statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. + 4.13 Statui in loco, etc. Ut agmine, scilicet armatorum circumdati operatores liberius et securius ædificarent. Dispertiti enim sunt gradus fidelium: alii bonis operibus intus ornantes Ecclesiam ædificant: alii armis sacræ lectionis muniti contra impugnantes hæreticos vigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela necessarium certamen exercent, et ab ovili dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine arcent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore set I in the lower places behind the wall, and on the higher places, I even set the people after their families with their swords, their spears, and their bows.

In Context

12Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos,

14Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.

Read all of Nehemiah 4

Cross References

2 Chronicles 32:2Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem,

Nehemiah 6:3Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.

Song of Solomon 3:7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, + 3.7 En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt.

1 Corinthians 14:20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. + 14.20 Sed malitia parvuli estote. Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quæ prosunt, quod est perfectio sensus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiah 4:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiah 4:12Nehemiah 4Nehemiah 4:14 →