Nehemiah 4:21
Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Corinthians 15:10Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: + 15.10 Abundantius. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia, etc
Galatians 6:9Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. + 6.9 Non deficiamus. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat.