Nehemiah 4:3
Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. + 4.3 Sed et Tobias, etc. ID., ibid. Hujus Tobiæ persona et verba hæreticis conveniunt, etc., usque ad quibus fructiferas fidelium mentes corrumpere nituntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 20:18Et ille ait: Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos: sive ut prælientur, vivos eos capite.
Nehemiah 2:10Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël. + 2.10 Et audierunt. Contristantur hæretici, etc., usque ad et eos, qui peccando erraverunt, pœnitendo redire cognoscunt.
Nehemiah 6:1Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),