The Bible Software
bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 5 › Nehemiæ 5:12

Nehemiæ 5:12

Et dixerunt: Reddemus, et ab eis nihil quæremus: sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said they, We will restore them, and will require nothing of them; so will we do as thou sayest. Then I called the priests, and took an oath of them, that they should do according to this promise.

In Context

11Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas: quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.

13Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum. + 5.13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem, etc. Huic sententiæ terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit, de domo sua excutitur, id est, de cœtu Ecclesiæ, in qua putabat se perpetuo manere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus se laudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possunt apud Deum fructuosi esse. Et dixit universa multitudo, Amen. Quantum Nehemiæ objurgatio vel imprecatio corda omnium moverit, ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collaudantes, fecerunt quæ jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dicta ejus susceperunt.

Read all of Nehemiæ 5

Cross References

2 Chronicles 6:22Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista:

2 Chronicles 28:14Dimiseruntque viri bellatores prædam, et universa quæ ceperant, coram principibus, et omni multitudine.

Ezra 10:12Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna: Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.

Nehemiah 10:30et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.

Nehemiah 13:25Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens:

Matthew 19:21Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 5:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 5:11Nehemiæ 5Nehemiæ 5:13 →