The Bible Software
bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 5 › Nehemiæ 5:14

Nehemiæ 5:14

A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus. + 5.14 Per annos duodecim. BEDA, ubi supra. Hoc exponit Apostolus, dicens: Quia statuit Dominus eos qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum I Cor. 9.. Duodecim autem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebant, ut annonas quæ ducibus debebantur, non comederent: insinuans evangelicum opus esse in regimine plebis, opus rectoris notabiliter circa Ecclesiam exercere, et a subditis commodum terrenum non quærere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover from the time that I was appointed to be their governor in the land of Judah, from the twentieth year even unto the two and thirtieth year of Artaxerxes the king, that is, twelve years, I and my brethren have not eaten the bread of the governor.

In Context

13Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum. + 5.13 Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem, etc. Huic sententiæ terribilis clausula imponitur. Quicunque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut juste exigit, de domo sua excutitur, id est, de cœtu Ecclesiæ, in qua putabat se perpetuo manere, et de laboribus, scilicet, in fructibus bonorum operum, in quibus se laudabiliter laborasse putabat: nil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possunt apud Deum fructuosi esse. Et dixit universa multitudo, Amen. Quantum Nehemiæ objurgatio vel imprecatio corda omnium moverit, ostenditur: audita enim contestatione respondentes, amen, et Deum collaudantes, fecerunt quæ jusserat. In quo patet: quia non timore, sed amore dicta ejus susceperunt.

15Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:

Read all of Nehemiæ 5

Cross References

Nehemiah 2:1Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus. + 2.1 Factum est autem. BED. in Esdram. Qui scilicet est primus mensis anni, etc., usque ad suum intimare. Erat quidem princeps vinarius, regi poculum porrigebat, officium lætitiæ foris agebat, sed interius lugebat: quia civitatem sanctam dirutam, etc. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, etc. Psal. CXXVI.

Matthew 25:16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. + 25.16 Operatus est in eis. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.

1 Corinthians 9:4Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? + 9.4 Nunquid, etc. BEDA. Permisit enim Dominus, non jussit, etc., usque ad potestas igitur est, non jussio Domini, accipere sumptus. Sororem mulierem. Dominus in comitatu suo mulieres habuit ne viderentur alienæ a salute, quæ et ministrabant ei; sic et apostoli.

2 Thessalonians 3:8neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 5:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 5:13Nehemiæ 5Nehemiæ 5:15 →