Nehemiæ 6:2
miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum. + 6.2 Veni, et percutiamus fœdus, etc. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 23, tom. 2. Hostes sanctæ civitatis persuadebant Nehemiæ in campestria descendere, etc., usque ad quia versutus hostis semper manus nostras tentat impedire, curemus eas semper divino auxilio confortare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 20:9Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. + 20.9 Et tenuit, etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.
Nehemiah 3:22Et post eum ædificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis.
Psalms 12:2quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem? + 12.2 Quandiu. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. Consilia. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque æterna. 1
Proverbs 26:25Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
Jeremiah 41:2Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ.