Nehemiæ 8:14
Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo: + 8.14 Et invenerunt, etc. BEDA, ubi supra. Hæc in Levitico plenius scripta sunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia incolæ sumus in terra, et peregrim sicut patres nostri Psal. 38..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 33:17Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
Leviticus 23:40Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. + 23.40 Die prima fructus. ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. Spatulasque palmarum, etc. Juvenescentia justitiæ germina, quia justus ut palma florebit; quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, et ramos ligni densarum frondium. Et ramos ligni. Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Oleum de capite tuo non deficiet Eccle. 9.. De torrente, etc. De præsenti scilicet vita, quæ fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens.
Zechariah 14:16Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quæ venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.