Nehemiæ 9:11
Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.
Exodus 14:25et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Exodus 14:29Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:
Exodus 15:5Abyssi operuerunt eos; descenderunt in profundum quasi lapis. + 15.5 Descenderunt in profundum quasi lapis. ORIG. Quia scilicet tales non erant lapides de quibus suscitarentur filii Abrahæ, sed qui amarent profundum et liquidum elementum, id est amaram et fluxam præsentium voluptatem. Unde de ipsis dicitur: Demersi sunt quasi plumbum in aqua validissima. Peccatores graves sunt, et iniquitas super talentum plumbi legitur sedere: inde miqui merguntur in profundum quasi plumbum, sancti vero ambulant super aquas, quia leves sunt, et peccati pondere non gravantur. Christus super aquas ambulavit, qui vere peccatum non fecit: ambulavit et Petrus, sed paululum dubitavit; habuit enim aliquid plumbi, propter quod dicitur ei Matth. 14: Modicæ fidei, quare dubitasti? Omnes ergo per ignem salvantur, ut si forte de specie plumbi quidquam fuerit admissum, ignis decoquat et resolvat, ut efficiantur omnes aurum optimum, quia aurum terræ illius optimum quam habituri sunt sancti; et sicut fornax probat aurum, ita homines justos tribulatio. Veniendum est ergo omnibus ad conflatorium. Sedet enim Deus et conflat, et purgat filios Juda. Si quis multa opera bona et parum iniquitatis attulerit, illud parum tanquam igne resolvitur et purgatur, et totum remanet aurum purum. Si quis plus plumbi attulerit, plus exuritur, ut amplius decoquatur; ut et si parum, tamen aliquid auri purgati resideat; qui vero totus plumbeus venit, demergitur quasi plumbum in aqua validissima.
Psalms 66:6Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. + 66.6 Confiteantur tibi populi, Deus. CAS. Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit. 1
Psalms 106:9Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. + 106.9 Esurientem. CASS. Scire appetentem, vel non scire appetentem, sed inedia nimia deficientem, sicut contingere solet nimia fame vel infirmitate confecto, ut manducare non appetat, sed nimia inedia deficiat. Sedentes. AUG. Tertia pars, ubi ponitur secunda tentatio, etc., usque ad et nos etiam hoc posse consideremus. 1