Nehemiæ 9:12
Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:19Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos: et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum + 14.19 Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.
Numbers 9:21Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
Nehemiah 9:19tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
Psalms 105:39et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. + 105.39 Adinventionibus suis. ID. Non quod primi invenissent, sed quia alios imitati sunt. Quod in Græco apertius, et hic et supra; unde et alii transferunt, studia, vel affectiones, vel voluptates. 1
Psalms 143:8quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 1