Nehemiæ 9:14
et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis: et mandata, et cæremonias, et legem præcepisti eis in manu Moysi servi tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:3Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
Exodus 16:29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
Exodus 21:1Hæc sunt judicia quæ propones eis. + 21.1 Hæc sunt judicia, etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis; cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum, etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis. ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.
Leviticus 19:3Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. + 19.3 Unusquisque. Super fundamentum ædificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturæ benignitatem impendite honorando patrem et matrem. Sabbata mea custodite. ISICH. Mandata legis volens recapitulare, id est, Non occides, Non furaberis, etc., etc., inquit: Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Omne opus servile non facietis in eo Exod. 31.. Sabbata mea custodite. Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro Exod. 16., etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed sabbata, quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies.
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomy 5:31Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.