Nehemiæ 9:19
tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 13:21Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. + 13.21 Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.
Numbers 9:15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. + 9.15 Nubes. ISID. Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis Exod. 12.. Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiæ protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus sæculi transitum dirigit. GREG., hom. 21 in Evang., tom. 3. In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.
Numbers 9:21Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
1 Samuel 12:22Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
Nehemiah 9:27Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.
Psalms 106:7et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 1