Nehemiæ 9:24
Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terræ Chananæos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terræ, ut facerent eis sicut placebant illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 14:31Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit. + 14.31 Parvulos ORIG., hom. 8. Sed filii ipsorum qui sunt hic mecum, quicunque ignorant bonum vel malum, etc. Patres nostri fuerunt populus ille prior, etc., usque ad si vermanseris in bonitate, etc.
Joshua 11:23Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. + 11.23 Quievitque. ORIG., homil. 15. Non sub Jesu filio Nave, sub quo nunquam fere cessavit a bellis, sed sub Jesu Christo. Venisti enim ad Jesum, et in baptismo peccatorum remissionem consecutus es; jam in te non pugnat caro adversus spiritum et spiritus adversus carnem Galat. 5.. Cessavit ergo terra tua a bellis, si tam mortem Jesu in corpore tuo circumferas, ut cessantibus omnibus in te præliis, verus pacificus efficiaris, et voceris filius Dei. Sed hoc fiet cum bella transegeris, et adversarios subegeris: tunc requiesces sub vite tua, quæ est Christus, et sub ficu tua, quæ est Spiritus sanctus.
Joshua 12:24rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
Joshua 21:43Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
1 Chronicles 22:18Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
Psalms 44:2[Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. + 44.2 Eructavit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter. Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat. 1