Nehemiæ 9:28
Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te: tu autem de cælo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 2:19Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt.
Judges 3:30Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël: et quievit terra octoginta annis.
Judges 5:31Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]
1 Kings 8:39tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),
Psalms 106:43Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?] + 106.43 Quis sapiens et custodiet hæc? ID. Conclusio, quasi diceret, quia pauperem adjuvat Dominus, ergo: Quis est sapiens? Misericordias. Quod de errore liberat, etc., usque ad et iniquus os suum oppilat.