Nehemiæ 9:31
In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos: quoniam Deus miserationum et clemens es tu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
2 Kings 13:23et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus.
Nehemiah 9:17Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
Psalms 103:8Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. + 103.8 Ascendunt. AUG. Mali, ut montes, etc., usque ad ut liceat Ecclesiæ libere prædicare CASS. Superbos permittit Deus, etc., usque ad ut jam mundum non occupent. 1
Jeremiah 4:27Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. + 4.27 Hæc enim dicit. HIER. Mista est Domini clementia iræ: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam ejus.
Jeremiah 5:18Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. + 5.18 Verumtamen, etc. HIER. Reliquiæ scilicet salvæ fient, vel eorum qui in Babylonem ducti sunt, vel relicti ad culturam terræ Judææ; vel eorum qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Deo servaverunt.