Numbers 14:19
Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum.
Cross References
Exodus 32:12Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
Exodus 33:17Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. + 33.17 Et teipsum novi, etc. AUG., quæst. 153. Quoniam scio te præ omnibus, etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.
1 Kings 8:34exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
Ezekiel 20:8Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti.