Numbers 14:29
In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
Cross References
Numbers 14:32Vestra cadavera jacebunt in solitudine.
Numbers 26:65prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. + 26.65 Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. ISID. Sexcenta millia armatorum de Ægypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad cœlestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi Matth. 20.. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo cœleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad æternam beatitudinem prædestinantur.
1 Corinthians 10:5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
Jude 1:5Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit: + 1.5 Omnia. Arcana fidei, et non habetis opus, recentia quasi sanctiora a novis audire magistris, id est: Perfecte scitis omnia quæ scienda sunt de fide, et ideo non est opus ut audiatis illos. Quoniam Jesus. Confutatis hæreticis, deinde ut revocat eos qui crediderant malignis et impiis, ostendit quanta sit magnitudo Domini quem negant, ostendens quod ipse est qui eduxit populum Isræl ex Ægypto.