Numbers 26:29
De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.
30Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum:
Cross References
Genesis 48:14Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
Numbers 36:1Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt:
Joshua 17:1Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
1 Chronicles 2:21Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quæ peperit ei Segub.