The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 30 › Numbers 30:4

Numbers 30:4

Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: + 30.4 Mulier si, etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes. Et juramentum; LXX: Et definitiones quas definivit adversus animam suam. Non quod talibus votis noceant animæ suæ: sed adversus animam, dicitur adversus animalem delectationem, sicut ibi: Affligetis animas vestras. AUG., quæst. 57 Merito quæritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit: Servet virginem suam, et det virginem suam, etc. I Cor. 7.. Hoc modo, nuptum ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And her father hear her vow, and her bond wherewith she hath bound her soul, and her father shall hold his peace at her: then all her vows shall stand, and every bond wherewith she hath bound her soul shall stand.

In Context

3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. + 30.3 Si quis. Animæ quæ in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis. ORIG., hom. 24 in Num. Votorum lex ponitur, etc., usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum. ID. Animarum, quæ in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre. Juramento constrinxerit, etc. AUG., quæst. 56 in Num. Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere.

5quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.

Read all of Numbers 30

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 30:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 30:3Numbers 30Numbers 30:5 →