Numbers 32:14
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
Cross References
Genesis 5:3Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. + 5.3 Vixit autem Adam, etc. HIERON., in Quæst. Hebr.. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur, in Hebræo habeat centum annos et reliquos qui sequuntur. Et genuit, etc. Quasi et iste portavit imaginem terreni qui pro Abel justo repositus est, et interpretatione nominis Christum significat. Sed omnes prius portant imaginem terreni hominis quam cœlestis, licet multi ad adventum Christi per fidem eamdem gratiam habuerunt qua salvantur Christiani. STRAB. Ferunt post mortem Abel vovisse Adam se uxorem non ultra cogniturum nec filium generaturum. Sed Deo jubente fregit votum, ut Dei Filius de eo nasceretur, et homo redimeretur; stirpe enim Cain nasci non debuit. Unde ante Seth nullum legitur genuisse, post eum vero dicitur; quia genuit filios et filias. Hæc computatio genealogiarum, quasi ramos spargit historiarum, de quibus suis locis colliguntur fructus mysteriorum. Et notandum quia in generatione Seth nulla femina ponitur nominatim, sicut in generatione Cain: justorum enim est omnia viriliter agere, nihil femineum, nihil fragile usurpare. Procedit etiam hæc generatio per denarium usque ad Nœ, in quo præceptorum signatur impletio, sicut per undenarium in generatione Cain transgressio. In generatione injustorum primus Enoch ponitur, qui dedicatio interpretatur, quia reprobi in præsenti vita spei suæ radicem figunt, et ab amore immarcescibilis hæreditatis arescunt. De quibus dicitur Joan. 5: Vidit stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. In generatione justorum Enoch ab Adam septimus ponitur, quia hic manentem civitatem non quærunt, sed exspectationem usque in finem temporis extendunt, quod septenaria revolutione terminatur, cum æternitas octava successerit. Unde iste Enoch qui ponitur septimus, et translatus est quia Deo placuit, septimam requiem significat, ad quam post hanc vitam, qui Deo perseveranter adhæret, sine dilatione transfertur. Interpretatio quoque nominum hujus generationis idem signat: Adam interpretatur homo vel rubra terra; Seth, positio vel resurrectio; Enos, homo; Cainan, lamentatio; Malalehel, laudans Deum; Jared, roboratus; Enoch, dedicatio; Mathusalam, mortis emissio; Lamech, humiliatus; Nœ, requies. Procedens ergo homo de terra, resurgens a peccatis, erit homo invocans Deum et deflens peccata pristina: sicque laudans Deum, roboratus Spiritu Dei, dedicatur in vitam æternam. Atque victor mortis Deo subjectus, requiem possidet sempiternam, quam significat Nœ qui requies interpretatur, et decimo loco numeratur, quia per impletionem mandatorum possidetur regnum cœlorum.
Deuteronomy 1:34Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: + 1.34 Juravit. Non est Deus passibilis, nec vitio iracundiæ subjectus. Sed per hæc charitas Moysi erga populum manifestatur, et Dei bonitas, quæ omnem sensum superat.
2 Chronicles 28:13et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël.
Ezra 10:10Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos: Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël. + 10.10 Et surrexit Esdras. ID., ibid. Hic locus respondet, etc., usque ad et facta merito in memoria teneretur, ac posteris noscenda traderentur.
Nehemiah 13:18numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum.