The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 33 › Numbers 33:4

Numbers 33:4

et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), + 33.4 Et in diis eorum. Omnes dii gentium dæmonia. In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius pœnitentiæ lacrymis uritur dæmon; vel de superbia ad humilitatem, de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suæ nebulas per agnitionem divinæ legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Ægyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quæ Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Ægyptiorum de emendatione nostra et conversatione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the Egyptians buried all their firstborn, which the LORD had smitten among them: upon their gods also the LORD executed judgments.

In Context

3Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, + 33.3 Profecti igitur, etc. Filii Isræl adhuc in Ægypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis hæc intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut nemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbati? Coloss. 2. Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Ægypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Ægypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post hæc nusquam geri nisi in terra promissionis. ORIG. Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan. Manu excelsa. Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur.

5castrametati sunt in Soccoth. + 33.5 In Soccoth. In tabernaculis. Dum enim peregrinamur in corpore, in tabernaculis habitamus. Cum exierimus de Ægypto, id est, de sæculo, primum tabernacula figimus, scientes quia ad ulteriora, et ad terram sanctam, cœlestem scilicet, properamus.

Read all of Numbers 33

Cross References

Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.

Exodus 18:11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.

Psalms 105:36et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. + 105.36 Et factum est illis in scandalum. CASS. Terra promissionis data in præmium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factæ sunt idololatræ. 1

Zephaniah 2:11Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terræ: et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 33:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 33:3Numbers 33Numbers 33:5 →