Numbers 35:6
De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
Cross References
Numbers 35:13De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
Joshua 20:2Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi: + 20.2 Separate urbes fugitivorum, etc. ORIG., hom. 34 in Num. Ad civitates refugii confugiunt non omnes homicidæ, sed qui ignoranter homicidium commiserunt. Sunt enim aliqua peccata, quæ si proposito ac voluntate committimus, homicidas nos faciunt, et sunt alia quæ nos, si ignoranter admittimus, decernitur nobis, credo, et præparatur ex præcepto Dei aliquis locus, ubi ad certum tempus habitare debeamus, si qui non voluntaria peccata commisimus, si tamen mundi inveniamur ab his peccatis quæ voluntate commissa sunt. Et ob hoc secernuntur quædam civitates refugii.
Joshua 21:13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus: et Lobnam cum suburbanis suis:
Joshua 21:27Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
Joshua 21:36De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
Psalms 9:9et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. 1