Numbers 4:3
a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. + 4.3 In taber. ID. Tabernaculum testimonii, etc., usque ad non ab Isrælitis sed a Levitis. Invoiventque eo arcam. Ne forte aliqui videant nudam et moriantur. Exterminatur enim qui ineffabilia sacramenta contingit, nisi meritis et scientia in sacerdotii gradum promotus fuerit. ORIG., hom. 4 in Num. Septem quædam species numerantur, etc., usque ad alii autem hæc operta videant, imo velata in humeris portent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum
Cross References
Numbers 1:3a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. + 1.3 Omnium virorum. ORIG., hom. 1 in Num. Alias LXX: Omnis qui procedit in virtute Isræl, etc. Qui ergo procedit, etc., usque ad per fidem evangelicam et apostolicam traditur.
Numbers 3:7et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
Numbers 4:30a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii.
Numbers 4:47a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
Numbers 16:9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
1 Chronicles 6:48Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini. + 6.48 Levitæ qui. Quia omnis ordo ecclesiasticus secundum apostolorum traditionem, et qui primatum tenent, totum ministerium agunt in Ecclesia Dei; unde: Ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quæ Ecclesia Dei vivi, etc. I Tim. 3..