Numbers 7:21
bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: + 7.21 Bovem de armento, etc. ID. Hæc diversas personas, etc., usque ad nostram vitam semper in meliora reformare certaremus. Bovem offert, qui utilem in Ecclesia Dei proximis laborem impendit; arietem, qui se et alios in via justitiæ dirigit; agnum anniculum, qui simplex est et innocens. Hæc omnia in holocaustum pro solius Dei amore et desiderio æternæ vitæ. Hircum pro peccato offert, qui pro peccatis suis pœnitere et orare non desistit. In sacrificium pacificorum offert duos boves, qui cum bonis operibus implet duo præcepta charitatis, Dei scilicet dilectionem, custodiendo mandata ejus; et proximi consulendo necessitatibus, in quibus tota lex pendet et prophetæ. Offert autem arietes quinque hircos quinque, agnos anniculos quinque, quia quinque sensus corporis in via veritatis fortiter ducit, et a peccatis compescit, et simplicitatis exemplar proponit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
One young bullock, one ram, one lamb of the first year, for a burnt offering:
In Context
Cross References
Genesis 8:20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. + 8.20 Et tollens, etc. AUG. Ingressa sunt in arcam munda et immunda animalia, sed post egressum non offeruntur Deo nisi munda. Quod vero ait: Non percutiam omnem animam viventem sicut feci, et addidit quæ largitate bonitas donat indignis, forte Novi Testamenti indulgentia figurata est, ut præterita ultio ad legis pertineat severitatem, hoc ad gratiæ bonitatem.
Ephesians 5:2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. + 5.2 In odorem suavitatis. Si Christi mors Deo fuit suavis odor, ergo mortem ejus libenter accepit. Non ergo peccaverunt qui illum crucifixerunt? Sed non est ita, quia injuste justum occiderunt: qui Patris et sua voluntate oblatus est. Sicut et Judas, quid habet nisi peccatum in tradendo Christum? nisi tamen se traderet Christus, non eum traderet Judas. Tradidit Judas Christum, tradidit se Christus. Sed ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Ideo ille impie deliquit, hic misericorditer egit.