The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 7 › Numbers 7:88

Numbers 7:88

In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. + 7.88 Boves, etc. ID. In his spiritualis scientia cum bonorum operum perfectione significatur, quia viginti quatuor horis cursus diei peragitur: lumen scientiæ et fidei omni Christiano necessarium esse significant. Sexaginta. Sexagenarius, id est, sexties denarius perfectionem mandatorum monstrat. Necesse est enim ut prælati, subditi, et pœnitentes omnia secundum Ecclesiæ doctrinam faciant, quatenus oblatio eorum ritum et ordinem teneat pacificorum, ut Dei gratiam mereantur, non offensam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And all the oxen for the sacrifice of the peace offerings were twenty and four bullocks, the rams sixty, the he goats sixty, the lambs of the first year sixty. This was the dedication of the altar, after that it was anointed.

In Context

87boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. + 7.87 Boves, etc. ID. Boves, arietes et agni duodenario numero comprehensi, illos significant, qui vel in officio doctoris, vel in principatu alicujus honoris, vel simpliciter viventes, omnia secundum doctrinam apostolicam et propheticam agere student. Hirci, etc. ID. Hi sunt qui pœnitentiam student secundum regulam apostolicæ fidei perficere.

89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. + 7.89 Cumque, etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. De propitiatorio. Quia per gratiam divinæ propitiationis post culpam prævaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis. Inter duos cherubin. Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: Lex ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3.. Vel quia per utrumque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.

Read all of Numbers 7

Cross References

Numbers 7:10Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. + 7.10 Obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua. Unusquisque pro posse suo, fidem, doctrinam, et operationem bonam ad profectum et honorem Ecclesiæ debet offerre. Unctum est, oblationem suam ante altare. Tempore incarnationis, quando post resurrectionem et ascensionem susceperunt discipuli Spiritus sancti effusionem Act. 2..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 7:88

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 7:87Numbers 7Numbers 7:89 →