bible.software › Numbers › Numbers 8 › Numbers 8:9
Numbers 8:9
et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël. + 8.9 Et applicabis. Applicantur Levitæ coram tabernaculo fœderis, cum electi ad officium altaris secundum apostolicam doctrinam perducuntur: qua in verum tabernaculum intratur I Tim. 3., si juxta doctrinam et exempla sanctorum bene incœperint, et usque ad finem perseveraverint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt bring the Levites before the tabernacle of the congregation: and thou shalt gather the whole assembly of the children of Israel together:
In Context
8tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam: bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato: + 8.8 Bovem. Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo Mortificatos, quidem carne, vivificatos autem spiritu. Unde Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu I Cor. 6.. Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duæ actionum species exprimi, quarum una quæ male gessimus, per pœnitentiæ lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et præmium beatitudinis promeremur. Libamentum. Sacramentum passionis, quod spiritali scientia intellectum atque tractatum, fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis percipiendis minister Domini intus forisque se mundum et dignum præbuerit.
10Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos. + 8.10 Ponent filii. Quia assensum devotionis suæ electioni debent præbere, et ad imperium eorum bonis operibus instare.
Read all of Numbers 8
Cross References
Exodus 40:12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua + 40.12 Applicabisque Aaron, etc. STRAB. Fores tabernaculi, id est, sanctæ Ecclesiæ, sunt apostoli, per quos debet aulam cœli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis cœtus sanctorum et maxime præpositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 8:9