Numbers 9:23
Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. + 9.23 Per verbum Domini figebant tentoria. Significatione nubis, quæ erat signum divinæ voluntatis, sicut vox loquentis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 26:5eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.
Numbers 9:19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur
Joshua 22:3nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.
Zechariah 3:7[Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.