Philippians 2:16
verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 40:9Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? + 40.9 Nunquid. AUG. Qui habet potestatem ponendi animam, nonne habet et resumendi eam? 1
Isaiah 49:4Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. + 49.4 Et ego dixi. ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judæorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis præmium consequantur. Ergo judicium, etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quæ debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et alibi: Ego te glorificavi super terram Joan. 17.. Opus meum. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quæ utilitas in sanguine meo? Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.
Luke 12:8Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei: + 12.8 Omnis quicunque. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit. Confitetur quis Jesum ea charitate quæ per dilectionem operatur, negat qui præceptis non obedit. Filius hominis. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur.
John 6:68Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
Romans 10:8Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. + 10.8 Prope est verbum. Id est utile est, vel non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere. Vel prope, quia non est longe a natura animorum: et loquendi ratione, quod nobis dicitur ut credamus. Hoc est verbum. AUG., Tract. 80, in Joannem. De quo Dominus ait: Nam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis, etc., usque ad nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus remanens.
2 Corinthians 1:14sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. + 1.14 Quia gloria vestra sumus. Cognoscetis quia gloria, id est per nos consequi gloriam æternam debetis, et nos per vos bene instructos, quod non esset, si offendicula a vobis acciperemus.