Proverbs 13:18
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
19Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
Cross References
Proverbs 5:9Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: + 5.9 Ne des, etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii crudelis expendas.
Proverbs 12:1[Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est. + 12.1 Qui bonus est, etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quærit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quærere, in prava actione perdurat.
Proverbs 15:5Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. + 15.5 Stultus irridet. Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil prævidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinæ correctioni.
Proverbs 19:6Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
Jeremiah 3:25Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.] + 3.25 Dormiemus. Vox Isræl, qui Deum suum non audivit et hæretici pœnitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris Ibid..
Hebrews 12:25Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.