Proverbs 14:33
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.
34Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
Cross References
Proverbs 12:16Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est. + 12.16 Fatuus, etc. Qui in præsenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est. Qui autem dissimulat: non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura iræ ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.
Proverbs 13:16Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam. + 13.16 Cum consilio, maxime divino, quod est in Scripturis. Fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter prudens videatur.
Proverbs 15:28Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
Ecclesiastes 10:3Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.