Proverbs 15:8
Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
Cross References
1 Kings 3:10Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.
Psalms 17:1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: + 17.1 Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit. 1
Proverbs 15:29Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
Proverbs 28:9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Song of Solomon 2:14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. + 2.14 In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis. Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti.
Isaiah 1:11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. + 1.11 Plenus sum. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui. Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.