Proverbs 16:14
Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. + 16.14 Nuntii mortis. Angeli Satanæ, hæretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse. Placabit. HIER., de morte Fabiolæ. David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The wrath of a king is as messengers of death: but a wise man will pacify it.
In Context
Cross References
Genesis 40:2Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus),
Esther 7:7Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum. + 7.7 Intravit in hortum. Rege in hortum properante, id est, secum electos ad delicias paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim quæruntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula; unde Salomon: Tunc invocabunt, et non exaudiam eos: mane consurgent, et non invenient Prov. 1..
Proverbs 19:12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Proverbs 29:26Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
Daniel 2:16Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
Mark 6:27sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, + 6.27 Caput ejus in disco. ID. Caput legis quod est Christus, a corpore abscinditur, etc., usque ad Christus autem, qui est lux mundi, cum incipiunt crescere dies.