Proverbs 16:9
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A man’s heart deviseth his way: but the LORD directeth his steps.
In Context
Cross References
2 Chronicles 22:7Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab. + 22.7 Adversum Jehu, etc. Jehu significat principatum gentium, quem Christus destinavit in sacrilegam civitatem, quæ prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos persecuta est; ut eam digna ultione puniret, et phanum sacerdotum post adventum Christi destrueret, templumque subverteret: et impiam synagogam sanguinem eorum sitientem de regni culmine quasi Jezabel præcipitaret, et ipsius rectores interficeret.
Proverbs 16:1[Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. + 16.1 Hominis est animum præparare. Quomodo ergo hominis est animum præparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini Matth. 10..
Proverbs 20:24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Jeremiah 10:23Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. + 10.23 Scio, etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via ejus, etc.; unde David: A Domino gressus hominis dirigetur Psal. 36..