Proverbs 17:10
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A reproof entereth more into a wise man than an hundred stripes into a fool.
In Context
9Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
11Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.
Cross References
Psalms 141:5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. + 141.5 Considerabam ad dexteram. AUG. Quam mali non videbant; et hoc est, et non erat qui cognosceret. CASS. Cum enim pateris omnia, quis novit quid attendas? AUG. Qui in dexteram attendit, videt; qui in sinistram, excæcatur. Vel, apostoli non stabant ad dexteram, quia carnali timore dispersi sunt, sed ego perstiti. Periit fuga. Tam corporis quam mentis. Et non est qui requirat. CAS. Quia nulla est consolatio, sed solus ad passionem relictus est. Periit fuga. AUG. Circumclusum se dicit. Periit fuga, quia non fugit animo, corpore licet aliquando. Circumclusus non fugit corpore, quia non potest. Fortis non fugit mente, quia non vult. Periit fuga concluso vel forti; fuga quidem, unde dicitur in Evangelio: Videt lupum venientem et fugit Joan. 10.. Ubi Dominus mercenarium vituperat. Sed alia est fuga corporis, quam Dominus permittit dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Et non est qui requirat animam. Quæritur anima aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Sic fuga perit duobus modis, et a capto et a forti. 1
Proverbs 13:1[Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur. + 13.1 Filius sapiens. Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat, docendum perveniat: ille, ne, cum arguitur, audiat.
Proverbs 19:25Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
Proverbs 29:19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.