Proverbs 17:3
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The fining pot is for silver, and the furnace for gold: but the LORD trieth the hearts.
In Context
2Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
4Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Cross References
Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.
1 Chronicles 29:17Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
Job 28:1[Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. + 28.1 Habet argentum venarum suarum principia. GREG. Postquam potentium pœnas superborum, etc., usque ad ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur. Et auro locus est. Hoc loco hæritici, etc., usque ad prius hic arserit in officina charitatis.
Proverbs 21:2Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
Isaiah 48:10Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis. + 48.10 In camino paupertatis. ID. Purgando per paupertatem, divitias tuas dando hostibus; vel in Ægypto, ubi ostenditur divitiis et paupertate plerosquo tentari.