Proverbs 2:15
quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whose ways are crooked, and they froward in their paths:
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. + 32.5 Peccaverunt ei, etc. AUG., quæst. 55. LXX: Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Qui enim peccat, etc., usque ad secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi. Et non. Quia non ex fide. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. In fidelibus autem dicitur: Vos ex patre diabolo estis. Generatio prava. De qua in Evangelio: Generatio prava atque perversa signum quærit Matth. 12.. Et alibi: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira Luc. 3.?
Proverbs 21:8Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus. + 21.8 Perversa via. Juste coram Domino, etc., usque ad recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.
Isaiah 59:8Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.