Proverbs 2:20
Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That thou mayest walk in the way of good men, and keep the paths of the righteous.
In Context
Cross References
Proverbs 4:11Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis: + 4.11 Per semitas æquitatis. Semitæ, id est actiones æquitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur.
Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
Jeremiah 6:16Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. + 6.16 State super vias. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14., unde, State super vias, etc.
3 John 1:11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.