Proverbiorum 22:24
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: + 22.24 Noli esse amicus. Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari. Homini iracundo, neque ambules cum viro. Cuilibet, præcipue Judæo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judæ fieri posse probatum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Make no friendship with an angry man; and with a furious man thou shalt not go:
In Context
23quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
25ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
Cross References
Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
Proverbs 21:24Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
2 Corinthians 6:14Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? + 6.14 Nolite jugum, etc. Ratio est, quia vos justi, illi iniqui: et ideo in nullo debetis eis communicare.