Proverbs 23:20
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: + 23.20 Noli esse in conviviis peccatorum. Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum pœna mox subditur: Quia vacant potibus, etc. Dantes symbola consumentur. Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suæ languor occupavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be not among winebibbers; among riotous eaters of flesh:
In Context
19Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
Cross References
Deuteronomy 21:20dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis:
Proverbs 21:17Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
Proverbs 28:7Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
Isaiah 5:11Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! + 5.11 Væ qui consurgitis. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini.
Isaiah 22:13et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
Luke 15:13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. + 15.13 Non post multos. Non multo post institutionem humani generis, placuit animæ liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam naturæ suæ, et deserere eum a quo condita est, confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consumat quanto datorem deserit. Hæc est prodiga vita, quæ amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior