Proverbs 27:1
[Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. + 27.1 Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Boast not thyself of to morrow; for thou knowest not what a day may bring forth.
In Context
2Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.
Cross References
1 Samuel 28:19Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.
Esther 5:12Et post hæc ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege præter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
Ecclesiastes 8:7quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.
Luke 12:19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. + 12.19 Bona mea et dicam. AMBR. Non sunt hominis bona, quæ secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Requiesce. Ecce cum pesti avaritiæ jungitur pestis desidiæ, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.
James 4:13Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: + 4.13 Tu autem. Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo etiam quia fortasse in nullo præcellis illos quos vituperas. Ecce nunc, qui dicitis. Post increpationem detractionis, arguit illorum temeritatem qui, non habentes certitudinem vitæ, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum. Faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, etc. Multimodam stultitiam notat eorum qui et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et suæ potestatis æstimant, ut annum faciant, et in his omnibus superni judicis examen ad mentem revocare contemnunt.