Proverbs 28:15
Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As a roaring lion, and a ranging bear; so is a wicked ruler over the poor people.
In Context
Cross References
Exodus 1:14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
1 Samuel 22:17Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
2 Kings 15:16Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.
Esther 3:6et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
Proverbs 19:12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Isaiah 14:5Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, + 14.5 Baculum. Vocat Nabuchodonosor vel diabolum, quia sicut per illum flagellantur a Deo impii, sic per hunc in pœnis inferni vel quotidie in peccato suggerendo, insidiando.