Proverbs 29:1
[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. + 29.1 Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
Cross References
1 Samuel 2:25Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. + 2.25 Si peccaverit. HIERON., ubi supra. Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est pœna, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto læserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa
1 Kings 17:1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. + 17.1 Et dixit. RAB. Elias interpretatur Deus meus Dominus, vel Deus meus, sive Deus fortis, et significat Christum. Thesbites captivans seu convertens interpretatur: et de Domino est scriptum: Converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut Melchisedech, ita Eliæ origo taceatur, cum subito ejus nomen introducitur, et hoc in Salvatoris præfiguratione. In cujus conspectu. ID. In conspectu Domini stat justus modo, stabit et in futuro, modo, ut conditoris potentiam ad sensum reducat, et sic fideliter vivat, in futuro, ut veraciter vitæ coronam accipiat.
1 Kings 20:42Qui ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
1 Kings 22:20et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.
1 Kings 22:34Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
2 Chronicles 33:10Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.