Proverbs 30:26
lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum; + 30.26 Lepusculus, alii chœrogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent. HIERON. Habent enim Hebræa verbum saphan, quod murem et chœrogyllum et leporem et hericium interpretantur. Lepusculus, etc. Hæc est plebs Ecclesiæ, quæ invalida, quia injurias suas ulcisci non quærit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The conies are but a feeble folk, yet make they their houses in the rocks;
In Context
Cross References
Psalms 104:18Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: + 104.18 In compedibus. ID. Non legimus de compedibus Joseph in Genesi, sed credendum est quod ibi prætermissum, dicit Spiritus in psalmo. CASS. Et si gratiam habuerit apud custodem carceris, tamen prius anxiatus. Sequitur. Ferrum pertransiit, etc. Quasi præter mala corporis, ferrum, id est tribulatio duræ necessitatis, quæ in æstuante et sollicita anima erat, pertransiit, etc. Vel secundum aliam litteram, anima ejus pertransiit ferrum, id est tribulationem duræ necessitatis. Idem sensus cum priore. 1