The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 1 › Psalmorum 1:3

Psalmorum 1:3

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall be like a tree planted by the rivers of water, that bringeth forth his fruit in his season; his leaf also shall not wither; and whatsoever he doeth shall prosper.

In Context

2sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. + 1.2 Sed in lege. AUG. CASS. Hic ostenditur plenus omni bono in se. AUG. Non est laus perfecta fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda. Quo ordine creverunt in primo, removentur a secundo. In lege. Ibid. Qui est in lege secundum legem agit, qui sub lege secundum legem agitur: ille liber, iste servus. Ibid. AMBR. Aliud est lex quæ scribitur servienti, aliud quæ mente conspicitur ab eo qui non indiget litteris. Voluntas. CASS. Ut non sit tædium laboris, nec otiosa, sed meditabitur semper. Voluntas sensus est sub lege; rationis, in lege; divinitatis, supra legem. 1

4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. + 1.4 Non sic impii. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ. AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. 1

Read all of Psalmorum 1

Cross References

Genesis 39:23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

Deuteronomy 28:8Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis. + 28.8 Benedicetque. Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum. Cœlum. Prophetas et apostolos, de quibus dicitur, Cœli enarrant gloriam Dei: quos Dominus aperit, cum per eos doctrinæ abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum. Fænerabis. Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur. Fænerabis gentibus. Fœnerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec fœnus accipit, quia non præsentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute præeminet universis. Unde, constituet te Dominus in caput, etc.

2 Kings 18:7Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.

1 Chronicles 22:13Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas.

2 Chronicles 32:23Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiæ regi Juda: qui exaltatus est post hæc coram cunctis gentibus.

Job 22:28Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. + 22.28 Decernes. Res decernitur et venit, cum virtus, quæ ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Et veniet. Eadem promittunt hæretici afflictis, si eos sequantur. Et in viis. In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suæ claritatis aspergere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 1:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 1:2Psalmorum 1Psalmorum 1:4 →