The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 1 › Psalmorum 1:4

Psalmorum 1:4

Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. + 1.4 Non sic impii. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ. AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The ungodly are not so: but are like the chaff which the wind driveth away.

In Context

3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1

5Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: + 1.5 Ideo non resurgent. Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis præferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatræ, vel apostatæ. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant. In judicio, etc. In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali. In concilio. AUG. In æterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. Vel in concilio, in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis pœnis punientur; et ex hoc similitudine dicitur. Resurgunt. Quæ resurrectiones: animæ, a peccatis in præsenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale. 1

Read all of Psalmorum 1

Cross References

Job 21:18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. + 21.18 Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.

Isaiah 29:5Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt;

Hosea 13:3Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 1:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 1:3Psalmorum 1Psalmorum 1:5 →