Psalmorum 1:5
Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: + 1.5 Ideo non resurgent. Quia projicit ventus, id est, ideo quia dati sunt in reprobum sensum: ideo non resurgunt prima resurrectione, ut se judicent in consilio, ut voluntates Dei suis præferant. Vel in concilio, id est, in concordi multitudine justorum impii idololatræ, vel apostatæ. Peccatores, falsi Christiani: vel ideo non resurgunt in futuro, ut judicent, vel ut judicati in concilio, id est, in collegio justorum quiescant. In judicio, etc. In judicio quatuor erunt ordines: alii judicabunt et non judicabuntur, ut perfectissimi; alii nec judicabunt, nec judicabuntur, ut damnati infideles; alii judicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni; alii judicabuntur et peribunt, ut fideles mali. In concilio. AUG. In æterno bono, quod sequi consilium fuit sanctis. Vel in concilio, in judicio, ut cum eis judicent; quia judicium est, quando diversa peccata diversis pœnis punientur; et ex hoc similitudine dicitur. Resurgunt. Quæ resurrectiones: animæ, a peccatis in præsenti; corporis, a morte in futuro, qua fiet impassibile et immortale. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 5:5Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. + 5.5 Mane astabo. CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.: et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint. 1
Psalms 9:16exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1
Psalms 26:9Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. + 26.9 Ne avertas. AUG. Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi unam. Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si avertat vultum, etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere. Ne declines. AUG. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, ne declines, ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat. Salutaris meus, etc. AUG. Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus. 1
Matthew 13:49Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
Luke 21:36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.