Psalmorum 1:6
quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the LORD knoweth the way of the righteous: but the way of the ungodly shall perish.
In Context
Cross References
1 Samuel 2:9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
Psalms 9:6Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. + 9.6 In sæculum et in sæculum. Ibid. Sæculum est hoc præsens quod volvitur: sæculum sæculi æternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc præsens acciperes. 1
Psalms 142:3Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. + 142.3 Quia persecutis. CAS. Secunda pars, ubi est narratio malorum quæ patitur, et quid contra egerit. 1
Psalms 146:9qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. + 146.9 Et pullis corvorum. AUG. Omnia enim, quæ dantur Ecclesiæ a divitibus, fenum sunt. ID. Judæi, qui se solos justos, omnes gentes dicebant peccatores. Et vere patres nostri corvi, nos autem non sic remanemus: tamen recte pulli corvorum dicimur et sumus. Corvus non invocat, nos vero dimissi invocamus. CAS. Pulli corvorum dicuntur rore vesci et beneficio ætatis, ignorant paternas escas, id est fetores cadaverum: sic filii paganorum innocentes, qui invocant. 1
Proverbs 15:9Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.