The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 10 › Psalmorum 10:4

Psalmorum 10:4

quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit? + 10.4 Quoniam quæ perfecisti. Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? quia quæ perfecisti destruxerunt in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant. Justus autem, quid fecit? AUG. Secundum utramque partem, etc., usque ad animæ suæ nocet, non justo, qui Deo credit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The wicked, through the pride of his countenance, will not seek after God: God is not in all his thoughts.

In Context

3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: + 10.3 In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia: 1

5Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebræ ejus interrogant filios hominum. 1

Read all of Psalmorum 10

Cross References

Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..

Job 22:17Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,

Psalms 36:1Psalmus ipsi David. [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: + 36.1 Psalmus David. Psalmus hic est quasi vestis Christi, quæ totum corpus ejus operiat præceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhæreant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et æterna dat. 1

Psalms 73:11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? 1

Proverbs 6:17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, + 6.17 Oculos, etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternæ unitatis sciderunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 10:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 10:3Psalmorum 10Psalmorum 10:5 →