Psalmorum 10:8
Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] + 10.8 Justitias. Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. Æquitatem vidit. Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit, quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 9:25Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius præstolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes prædas de prætereuntibus: nuntiatumque est Abimelech.
1 Samuel 23:23Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
Job 24:14Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. + 24.14 Mane primo consurgit homicida. Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur.
Psalms 94:6Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: + 94.6 Venite, adoremus. CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad pœnitentiam, quod durius est. Ploremus. AUG. Si forte de peccatis, quæ vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quæ in conscientia ardet. Qui fecit nos. Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit. 1
Proverbs 6:12[Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso; + 6.12 Homo apostata. Dixerat de hæresi et aliis vitiorum generibus, etc., usque ad quod nulla interius radice subsistat.
Jeremiah 22:17Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.